Exodus 19

etc. ORIG. Alia littera: etc. Et paulo post: Hoc die reperitur dari lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Aegypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei. etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Aegypto, prima die, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, legem acceperunt: et haec est Pentecostes. RAB. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri legis pene conscripti sunt. . etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit. Vocat doctrinas duorum Testamentorum, quae nos ab infimis ad coelestia portant. . etc. Membra scilicet summi sacerdotis in regnum coelorum venturi. etc. GREG. Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis praemiis quae debentur servantibus, et beneficiis praeteritis quae jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandae devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur. . etc. ORIG. etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod praecipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad coenam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad coenam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Act. 11: Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in praesenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat. etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Aegypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quaest. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, Isa. 6.. etc. RAB. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad praedicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte praesumere, sed Dei vocationem sequi. Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera poenitentiae lacrymis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Matth. 5: etc. Et Sap. 1: . etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur. . etc. ID., lib. V Moral., cap. 26. Moyses ascendit, etc., usque ad eum aliquatenus balbutiendo resonamus. . .
Copyright information for VulgGlossa